XXIII. Quia cerebrum hominis, tribus divisum cellulis, et sensualitatem toti subministrans corpori, vicem solis obtineat, qui tres mundi partes perlustrans, omnia quae in terris sunt temperando vel fovendo confortat, et etiam igne suo lunam accendit. SHOW APPARATUS
1 | Cerebrum quoque hominis, in tribus cellulis constans, nec plures habens, humiditati etiam subiacens, omnique corpori sensualitatem viriditatemque praebens, vires solis demonstrat, qui orientalem et australem occidentalemque plagam perlustrat, septentrionalem autem devitat, atque terrae viriditatem per bonam suavitatem roris, et pluviarum multoties immittit, et creaturas totius orbis virtute sua temperando confortat, quia etiam cerebrum in fortitudine calvariae continetur, ut etiam vires solis ardore superioris lucidi ignis roborantur. |
2 | Cum autem sol cursum suum in longitudine dierum facit, maius periculum ab igne suo in terra est, quam cum se declinat, quasi faciem suam abscondat. |
3 | Nam cum se declinat, atque cum sideribus ipsi occurrunt, eumque cum aere sustentant, sed ipse hoc modo sub scabellum pedum Domini descendens, ibi in statu suo permanet, et omnia quae subtus terram sunt regit, quemadmodum gallina pullos suos fovet, ac deinde per laetum diem super terram ascendens, cuncta quae super illam sunt confortat, velut etiam gallina pullos suos de ovis provocat. |
4 | Et homo in die operatur, et in nocte dormit, ut sol praedictis duobus modis super terram et subtus terra operatur, dum in die super terram lucet, et in nocte cum descensu illius terra superius obtenebratur. |
5 | Sed et sicut per vires animae caro hominis in defectu suo reviviscit, quoniam ipsa carnem et sanguinem illius sustinet ne deficiat, ita etiam de igne solis luna accenditur quoties deficit. |